413
59
tudo. Nam, (vt ipsi aiunt, & habetur in lib. de pro¬
prietatibus rerum, cap. de Alchymia) omnia me¬
talla procedunt ex eodem principio, sci licet ex
sulphure & argento viuo. Cùm ergo ars imite¬
tur naturam ar. ff. de adopt. l. si adoptio non vi¬
dentur isti Alchymistae peccare. Nam cùm sint
quasi ex eodem principio, scilicet ex sulphure
& argento viuo, in similia, in habentibus sym¬
bolum, facilior est transitus. Insunt enim (vt di¬
cit August. lib. de ciuitate Dei) quem iam cita¬
uimus, rebus corporeis occultae seminariae ra¬
tiones, quibus cùm data fuerit opportunitas
temporalis & casualis prorumpant in species
suis motis & finibus.
Hîc vides Anonyme, & rationes, quibus
ars certa & vera esse probatur, & artifices quos
iniquè suo supplicio tuo mulctandos velis, cùm
non peccent.
Audiamus adhuc sapientem Iurisconsultum,
qui de veritate huius artis pronuntiet. Sic
Fabius de monte S. Seuer. in tractatu de
empt. & vend. quaest. 5. nu. 8. Quaeritur
inquit, an Alchymista, vel faciens Alchy¬
miam puniendus sit de falso. Dicas (in¬
quit) quòd non: quia est ars perspicaci
ingenio inuenta, vbi expenditur tantum
pro tanto & tale pro tali siue aliqua fal¬
sificatione formae vel materiae. Albericus
de Rosate in diction. in verbo Alchymia,
postquam vtrinque multa disputauit, & al¬
latas in contrariam partem quaestiones ex¬
posuit, sic tandem concludit.