413
60
"Nec dicunt (Alchymistae) vnam speciem
immutari, non aliam, vt eis imposuitur,
quia hoc non est possibile: Sed dicunt, quòd
ex vna specie metalli potest alia species trans¬
ferri, vt aurum vel argentum, nec hoc est in¬
conueniens. Nam videmus aliquando ex re
mortua produci viuam, vt in omnibus pro¬
ducentibus sericum, & ex herba produci
vitrum: multò magis in metallis, in quibus
maior est conuenientia. Deinde multa sub¬
ijcit ac tandem concludit. Cùm ergo ars imi¬
tetur naturam, ff. de adopt. lege adoptio,
non videntur Alchymistę peccare, si per vir¬
tutem herbarum, lapidum vel elementorum,
faciunt de stamno argentum, nam cum sint
ex eodem principio, in similia, in habenti¬
bus symbolum facilior fit transitus. Ipse
Guido Papa in singul. 388. ff. de his sic quę¬
stionem resoluit, cùm dicit: De his qui fa¬
ciunt Alchymiam, vtrum debeant puniti?
Dic, quòd non, dum tamen faciunt sine ali¬
qua falsitate materiae vel formae, quia est ars
pro ingenio adinuenta, tanquam à Philo¬
sopho."
Si plura desideras lege Oldradum in consil.
Ioan. Andr. Ioannem de Platea, Albertum Bru¬
num, Andream Iserinum, Franc. Hottoma¬
num, & complures alios qui doctissimè pro ve¬
ritate artis tuenda, consilia sua explicarunt.
Quid igitur restat, quàm vt tu Anonyme,
resipiscas, nec in naturae lucem amplius, ipsam¬
que chymiam naturalem Philosophiae melio¬
rem partem admirabilem, humanoque generi