413
62
cilè inuestiget: nec eam fuisse Hippocratis
mentem paulò post docebimus. Morbos oriri
ex dissidio principiorum, certum est & quo¬
tiescunque principia illa à sua temperie disce¬
dunt (quàm vocant intemperiem) ac vnum ab
alterius consortio separatum, seorsim domici¬
lium figens, morbum parit. Dum enim aliorum
permistione destituitur, quae simul iuncta con¬
cordiam fouent, bellum tunc corpori indicit,
nullis coercitum fraenis: Nec putes me hic qua¬
litates simplices & nudas intelligere, sed essen¬
tias ipsas, in quibus vigent: illae δυναμεις Hip¬
pocraticae, quae sanitatem incolumi suo balsa¬
mo tuentur vel eam deperditam restituunt.
Sic enim Hippocrates dicebat παντα ἀπο δυνα¬
μεων γινειας, το θερμον ψυχρον, ὑγρον, ξὑρου non
esse μεγαλην δυναμιν ἐχον. Propterea illa profli¬
gandorum morborum viribus carere. Cùm ergo in
essentiis semina & proprietates, tùm sanitatis
tùm morborum delitescant. Sequitur illa essen¬
tiis quoque esse fouenda, non qualitatibus:
Quae essentiae, cùm meri sunt spiritus agentes,
spiritibus etiam non corporibus, quae dissimi¬
lia sunt, aut si vis contraria, debellandi sunt.
Sed hic nobis non haerendum, aut longiùs pro¬
grediendum. Asseris omnia ex elementis con¬
stare, ergo & corpora nostra. Si autem elemen¬
tum aëris patitur in nobis, an elemento terrae
succurretur illi? Cur aduersus pestem nulla
propemodum medicis remedia occurrunt? An
quod nulla sint (hîc in Dei iudicia insurgere non
est animus, qui medicamentis virtutem detrahis
cùm vult, veliis benedicit) nequaquam, sed quod