413
67
communi in amicam pacem & vnionem vin¬
cirentur. Mercurio igitur laboranti mercuriali¬
bus remediis auxiliandum: vt epilepsiae, apo¬
plexiae, vitriolatis & ex aqua petitis temediis:
sulphureis, ex eadem familia adductis auxiliis
succurendum: & salina, salinis adaptanda. Sic
similia semper similibus conuenire & curari,
ratione & experientia doceberis. Possemus di¬
lucidiora isthaec reddere, & pluribus rationi¬
bus ac exemplis rem totam, oculis subijcere:
Sed quorsum omnia tibi praemandamus, & in
os ingeramus, vt nullo negotio tibi cadant in
ventriculum: cùm etiam vbique in meis scriptis ista
satis enucleata reperias. Lege, veritatique iam¬
pridem tibi illucescenti sedulò inuigil: nec pu¬
deat didicisse etiam in extremo senio si quid
habeas mihi ignotum, gratum facias, si obtule¬
ris mutuo. Quae vera ρραα inter Medicos
esse debet, rantoperè ab Hippocrate commen¬
data.
Atque haec de tuis examinibus sint satis.
Caeterùm iudicium scholae vestrae Parisi ensis,
quod tuae Apolohiae subijcis, puto à te solo esse
confictum. Qui enim sexag. sapientes medici tam
absurdè vno consensu hallucinentur? vt librum
meum, qui Hippocraticam disciplinam redo¬
let, de Alchymia inscribant, & de eo tanquam
ex professo de Chymico artificio damnent.
Quis non videt haec prorsus esse à proborum
virorum sententia, alicna? Et si quae adiunxi in
vtilitatem & ornamentum medicinae, magnis
vtique vigiliis, laboribus & colloquiis clarissi¬
morum totius Europae Medicorum compara¬
[FT]Ee ij[/FT]