413
66
appetentibus, nunquam ij sedabuntur, nec
quiescent quin quod requirunt obtinuerint,
& defectum suum resarcierint. Proinde & rectè
Hippocrati dicuntur contraria, & Hermeticis
similia remedia. Similia quidem, quòd ex eadem
naturae anatomia hauriantur, continentia, pro¬
prietates, virtutes, tincturas & radices similes.
Contraria verò quòd defectus resarciant, & de¬
sideria amica saturitate expleant, spititus & im¬
puritates consentaneas delinientes, & earum
consumptiones ac ablationes molientes. Pro¬
pterea in naturae anatomia hae locutiones, & si¬
videntur sibi dissimiles & inter se pugnantes,
congruè tamen recipiuntur & admittuntur.
Contraria videlicet contrariorum sunt reme¬
dia, & similia similium. Sed vt ad principia no¬
stra, ad elementa nempè, vel ad tria illa, & ele¬
menta & elementata formantia primordia cor¬
porum redeamus, ad sal nempè, sulphur & liquorem
siue mercurium, cùm ex illis omnes ferè mor¬
bi graues pendeant, vt ne pestis quidem extrin¬
secus aduolans, grassari possit in hominem, quin
aliquod istorum aggrediatur. Non ineptius feceris,
simorbo mercu. laboranti, re medio ex sulphure
petito succurras, quàm si oleum aquę immisceas,
quae inter se expertia sunt mixtionis & vnionis.
Sic sulphureis morbis, si mercuriali medicamen¬
to opitulari contendas, aut salinos aliorum au¬
xiliis propulsare velis. Ista enim non possunt se
mutuo amore complecti: inter se tàm dissimi¬
lia, nec colligari vnquam inter se, vt corpus ali¬
quod conflarent, nisi Metaphysico illo & aethe¬
reo corpore, balsamo nempè omnibus rebus