413
65
guntur. vt à Galeno exponuntur, qui ad nudas il¬
las qualitates de quibus Hipp. lib. de antiqua
medicina, contrarierates illas accommodat,
cùm medicina nihil aliud sit quàm appositio
eorum quae desiderantur, & ablatio illorum
quae redundant, vt rectè etiam sentit hic Gale¬
nus. Sed longè aliud majus concipit Hippo¬
crates, nempè vt morbus propulsetur, corro¬
boratâ aduersus hostem naturâ: quae cùm sola
sit medicatrix morborum sim ilibus iuuanda est,
& expetitis remediis, vt morbi morborúmque
symptomata leniantur & mitigentur: quemad¬
modum fames & sitis recreantur & sedantur
his remediis, quae auidè expetunt. At hostilia
non appetuntur, sed amica & familiaria. Quis
enim esurienti filio aut petenti panem, scorpio¬
nem offerar? Consentanei igitur & similes li¬
quores exhibendi sunt, similiâque alimenta,
quae desiratam quietem naturae reddant: Ex eo¬
dem enim fonte & eadem familia remedia quae
sint similia ac consentanea porrigenda sunt.
Néque enim sitientes febrium spiritus recreandi
sunt Syrupis, sacharatis, ptysana sola, aut vino:
quòd non sint eiusdem familiae cum illis: Idcir¬
cò nec amici familiares, aut cognati: sed iis li¬
quoribus acetosis, qni ex eadem gente progna¬
ti sint, qui sint spirituales, non corporei, quales
isti superiores, quorum guttae aliquot, si sitien¬
ti offerantur, confestim sitim sedaturae sint, &
ad suam requiem eiusmodi laborantes siti spi¬
ritus reuocaturae. Haud secus vigiliae, dolores,
calores sanantur. Cùm enim ex spiritibus fiant
sitientibus, id est aliquid sibi simile, quod deest
[FT]Ee[/FT]