89
40.
Deus ineffabilis & innominabilis, Trigrammus
notatur in Natura, Tetragrammus lege, Penta¬
grammus gratia.
41
Deus in luce aeterna habitat, habens in seipso in¬
enarrabilem splendorem.
42.
Lumen est qualitas omninò formalis & sim¬
plex actus, seu prima forma.
43.
Primae huius, & praecipuae formae scilicet LV¬
CIS ea est facultas, vt sine ea caeterae formae omnes
agere nihil possint.
44.
Sicuti Caelestia sunt formaliora terrestribus, ita
sunt & actualiora.
45.
Anima mundi media Natura.
46.
Haec autem Anima mundi in Sole praecipue ha¬
bitat.
47.
Res quantum in se habet Luminis, tantum eti¬
am habet Numinis.
48.
Hanc ob causam Solem, Plato dixit, Conspi¬
cuum DEI Filium, & Dionysius perspicuam Dei
statuam.
49.
Et secundum Orpheum, Sol est oculus Mundi,
qui omnibus rebus calorem, lucem vitamque inspirat.
50. Hinc [sic]