89
50.
Hinc quicquid habemus boni, vt Iamblicus ait,
Habemus à Sole, vel ab ipso Solo, vel ab ipso per
alia.
51.
Mundi igitur Anima in Sole fundata est, & col¬
locata, vt quae globum Solis totum implens, radios
suos vndique quasi Spiritum effundit per omnia, vi¬
tam, Sensum & Motum, ipsi vniuerso distribuens &
cuncta permeans entia.
52.
Anima discedente omnia corporis fatiscunt officia.
53.
Et Solem, Heraclitus, coelestis luminis fontem
appellat, quo sublato, cuncta, ait, obtenebrescere.
54.
Sol est Cor Coeli, sicut in humano Corpore Cor est
scaturigo vitalis Spiritus & sanguinis, omnibus re¬
liquis membris motum & vigorem impertiens.
55.
In Sole igitur omnium rerum vegetatio & con¬
seruatio.
56.
Solis effectus sunt varij: Lumen eius est actus
simplex.
57.
Sub regio Solis Imperio sunt reliqui Planetae.
B
58. Ca¬