89
APOTELESMATVM
PHILOSOPHICORVM MERCVRII
Triumphantis.
DE SVMMA MEDICINA.
LIBER SECVNDVS.
APOTELESMA.
1.
Prima & Communis omnium Metallorum causa
est vapor Sulphureus & Mercurius seu Argentum
viuum.
2.
Differentiae autem Metallorum secundum puri¬
tatem vel impuritatem vtriusque Sulphuris nimirum
& Argenti viui.
3.
Generationis Metallorum causae effectrices sunt
Natura & Ars.
4.
Ars imitatur Naturam, defectumque eius supplet,
corrigit, castigat, iuuat & promouet, imò etiam
Naturam superat.
5.
Duo Philosophantium Genera: Quidam natu¬
ras rerum elementales, sub Sphaera Lunae, vulgari
modo
B 2