89
modo inquirunt: Quidam longè splendidiores & ve¬
riori nomine Philosophi, arcana & Naturae secre¬
tiora vestigant: Hi Naturae penitiora adyta & san¬
ctuarium eius ingrediuntur.
6.
Triplex est Operationum Ratio & Causa.
7.
Inferiora Corpora ad Naturam & perfectionem
Corporum superiorum deducenda sunt.
8.
Longè sed alia ratione, quam quidam ex Philo¬
sophastris falsò opinati sunt.
9.
Sulphur & Mercurius licet sint radix Metallo¬
rum & Materia, ad aliam tamen naturam deducen¬
da sunt.
10.
Illud autem vinculum quo Sulphur & Mercuri¬
us debita proportione coëunt, occultissimum est, &
latet.
11.
Igitur non Mercurius vulgi aut Sulphur com¬
mune pro Materia lapidis habenda sunt, sed potius
id, quod ex ipsis est, purissimum, scilicet, semen.
12.
Naturae vegetabile considerandum est, atque ex¬
inde huius artis processus est attendendus.
13. Pro¬