89
13.
Proinde Semina rerum à corporibus perfectiori¬
bus petenda sunt hac in arte.
14.
Tum illa terrae ab arte praeparatae immittenda
& leni ac jugi calore ceu decet decoquenda, donec
seminibus illis debitè maturatis & recoctis renata
facies sese ostendat, ac inferiora corpora ad coelesti¬
um indolem & vigorem adaequentur & redigantur.
15.
Hanc artem Philosophi ex arcano DEI consilio
& inspiratione condidere & exercuêre.
16.
Viderunt enim res animales & vegetabiles suo
quodam se Spiritu innato & interno propagare &
sui simile quiddam producere diuersis alterationum
motibus.
17.
Cumque omnium terrae nascentium semina senio
quodam collapsa fatiscant, natura sua se subinde in¬
nata virtute & Spiritu instaurare satagit.
18.
Quem Spiritum seu naturam rerum generati¬
uam & prolificam etiam in Metallis residere, Vete¬
res illi naturae rerum consultissimi compertum ha¬
buêre, aequè atque in alijs vegetabilibus.
B 3
19. Idque