89
26.
Modò detur opera ne forma Auri interna, inepta
operatione dissipetur, sed retineatur.
27.
Atque ita Naturae ab illuuie sua purificatio ritè
tentetur & fiat.
28.
Vnde & Lapis nomen ab effectu suo sortitur
quod transmutans dicatur.
29.
Sic nempe Artis industria. Naturae defectus vt
suppleatur necesse est, cum Natura ad sui perfectio¬
nem semper tendat, laboret & anhelet, ipsa sua
indole.
30.
Multis vero ac varijs Philosophi inuolucris
aenigmatibus & figuris vsi sunt.
31.
Duae autem sunt Lapidis partes praecipuae, Vna
est Sol terrenus Philosophorum, sine quo nihil effici¬
tur.
32.
In hoc enim aere Sulphur est Philosophorum pu¬
rissimum, in quo Natura Sementem suam constituit.
33.
Oportet autem vt colore, pondere, & omnibus
Elementis reliquis omnimoda adaequatio fiat in la¬
pide, instar Auri.
34. Di¬