89
34.
Dicunt autem in Auro vt perfectissimo Metallo
omnia alia esse Metalla suo modo.
35.
Omnes res secundum naturae suae contempera¬
mentum & complexionem sibi simile progenerant.
36.
Natura vero operantis industria & Magisterio
purificata procreat.
37.
Altera Lapidis pars est Mercurius viuus Phi¬
losophorum.
38.
Sine hoc Lapide Natura nihil operatur.
39.
Sic quoque sine Sole & Mercurio non operamur.
40.
Mercurius ille tantae est efficaciae & Virtutis vt
nulla alia res in vniuerso Mundo.
41.
Inde non immerito id celebratur de ipso: Est in
Mercurio quicquid quaerunt sapientes.
42.
Sol & Mercurius, vnum constituunt Lapidem.
43.
Qui duo sunt Corpora mortua per se, nihilque agunt
aut procreant, quàm quod illis Magisterio Artis ad¬
ministratur.
44. Mer¬