89
6.
Cuius motus sex sunt notissimae Species, quae vni¬
cuique syncerè Philosophanti ante omnia penitiùs
considerandae.
7.
Anima Mundi in rerum generatione & conser¬
uatione versatur.
8.
Animae omnes, ad vnam Animam Mundi, Et
Planetae omnes ad Solem vnicum, ceu Regem omni¬
um referri debent, quod Philosophi omnes occultio¬
res, summo Opere comprobare nituntur.
9.
Ad vnum Iouem enim omnia tendunt, vt ab eo¬
dem initium est, eiusdemque omnia plena sunt in hoc
opere Philosophico.
10.
Natura itidem retinaculum est, & arctissimum
Elementorum vinculum & ligamen.
11.
Haec Elementorum inuicem mixtionem efficit,
quae omnibus rebus nascentibus suum dat esse, for¬
mamque qua à reliquis differunt.
12.
Quae ipsa licet per se omnis expers coloris, ponde¬
ris & qualitatis sit: tamen his omnibus participat,
vt quarum ipsa genitrix existit.
13. Natu¬