89
13.
Natura igitur est intelligibilis, formabilis, geni¬
talis, primum Ens Physicum, ac quasi Manus & di¬
gitus Dei, quo Autore & factore omnia in lucem ex¬
clusa sunt, vt ipse est purissima quaedam lucis inac¬
cessae Lampas, quae radio vigoris sui omnibus spira¬
bile suum animae & vitae infundit.
14.
Ita Natura (eius quippe imago) est Ignis inuisi¬
bilis, seu vigor Igneus, quo cunctae res multiplican¬
tur.
15.
Calor omnes res in vniuersa Natura excludit, &
producit.
16.
Et virtus Edicti, de multiplicatione & generis
sui foetura in vniuersum se diffundit.
17.
Inde Natura prolifica est, eiusque viriditas, in pro¬
pagando.
18.
Haecque Cabalistarum linea viridis est, quae gyrat
vniuersum.
19.
Quae certo quodam motu suo, per gradus vicesque
suas alterationis & augmentationis, non desinit, nisi
in suprema Mundi calce, vbi se sistet fine quieta suo.
C 3
20. Hanc