89
medius Spiritus est. Sed Terra non aequè Spiritus
est, sed Corpus & aliorum Elementorum retinacu¬
lum, Materia & receptaculum.
55.
Cum igitur Aurum sit Corpus fortissimè compa¬
ctum, & firmissimè consolidatum in Natura, Hinc
fit quod tale ligamen, Medium, & Vinculum, quo est
coagmentatum & Concretum non possit ex eo facile
hamberi, nisi per resolutionem.
56.
Qua sed enim illud soluere possis ab arte, hic la¬
bor est, in quo se totius cardo negotij vertit.
57.
Hic artis secreta latent, quae cautè tentanda sunt.
58.
Atque haec est illa solutio, de qua illud Eulogium
perhibetur, quod de puluere inopem suscitet, & cum
Regibus aequet.
59.
Haec igitur ante omnia syncerè Philosophanti
attendenda est.
60.
Hac enim impurum ab omni sua illuuie mundifi¬
catur, & soluitur Corpus, & Terra de fece sua ni¬
tescit.
D 2
61. Se.