89
61.
Sequestrantur enim impuritates, & Terra inti¬
mè purificatur.
62.
Quod ipsum Natura non potest per se, cum sim¬
pliciter agat tantum.
63.
Artis opus Magisterio & Industria.
64.
Sic Secreta & remota omni iam immundicia &
sorde, adhaerescente, quae Tincturae obstabant, & im¬
pedimento prius erant, foecundissima sese aperit geni¬
tura rerum in germine suo, & simile sui progenerat
& educit.
65.
Per Spiritum enim fit ea sui similis propagatio
cum omnis Spiritus sit generationis Autor.
66.
Hunc igitur Spiritum, si quis sciuerit ab alijs E¬
lementis plurimùm segregare, riteque secernere, vt sit
in forma intensa is inter mortales satis superque erit
spectandus.
67.
Tunc enim is Spiritus poterit nobis prodesse
quam plurimùm.
68. Im¬