89
64
Hunc igitur Mundi & Solis Spiritum aucupari
possumus in omnibus. In primis tamen in Auro, cui
maximè inest, & quod plurimum eius hausit.
65.
Hae etenim res, in quibus Spiritus ille minus im¬
mergitur Corpori, ac minus cohibetur materia, Hae
etiam potentius perfectiusque agunt, tum etiam prom¬
ptius generant sibi simile.
66.
Omnia item reliqua Corpora & Metalla vim su¬
am huic vni contribuerunt Soli, seu Lapidi.
67.
Sol omnis huic suas communicauit dotes, vnde
igneam & penetrantem habet Naturam.
68.
Iupiter huic justam addidit temperiem, per omnia
Elementa, aequabilem.
69.
Omnia in Auro summa insunt, vt illud nulla cor¬
ruptio, vel Igne, vel Aqua inuadere, atque imminuere
possit, Cum Corpus sit perfectissimum.
70.
In Compositione enim Lapidis, & in Auro qua¬
tuor conueniunt, Elementa. Aequantur enim ibi
omnia Elementa aequatione vera, secundum omnem
possibilitatem Naturae.
71. Hinc