89
71.
Hinc mira tibi resultant Effecta ab illo Lapide.
Per omnia enim membra interiorem instaurat vigo¬
rem. Humores vniuersi Corporis, temperamento
quodam mirabili, sua in harmonia conseruat, & Na¬
turam ipsam suo in Esse retinet.
72.
Accedit eius Solutio, Depuratio, Exaltatio, &
diuturna in Igne enutricio, vnde Astralem penitus
vim & caelestem acquisiuit, cum sit pura, & ipsissi¬
sima quasi forma Auri.
73.
Et haec forma inter omnes formas Mundi non
solum est Qualitas excellentissima, sed etiam Quan¬
titas, quia conforme quoddam Corpus habet suum.
74.
Hinc Vis, & efficacia veri Auri potabilis, qui La¬
pis noster est, facile aestimari potest.
75.
Dosis eius est in pondere Grani Synapi.
76.
Elementalis enim ceu Materialis virtus vt mul¬
tum agat, multam etiam desiderat Materiam: For¬
malis autem in minima quantitate plurimum potest.
77.
Anima quin etiam & forma vnius cuiusque rei
G 3
Speci¬