89
Non facile ascensu saperes, atque inuia uincas.
Nam quae cruda manent, ea non tibi Corpora praestant
Atque Magisterijs dum non suni obuia tantis
Cassam Operum faciem, & nullum Medicaminis vsum
Portendunt. Strutionis vt igne liquescere tandèm
Frustrà enitaris, qui Saxa, Metallaque in vsum
Corporis humanum stomacho malè vertis inerti.
Ergo opus est alijs medijs, atque arte Magistra
Vt tantae artis opus iusto Medicaminis vsu
Humano aptetur generi, Nam libera nondum
Carcere quando suo, tibi iussa Solutio fecit
Corpora, non vsu tibi possunt esse salubri.
Non aliter quàm si Lapides vel cruda subintrent
Frusta Metallorum tibi Corpus, & omne labascat
Corporis officium, & iàm Spiritus exeat vmbris
Laetus ad astra suis, & linquat triste cadauer.
Coetera praeteriens, quae docta Minerua tot illis
Abdidit Astrorum facibus, ditemque Metallis
Affinxit faciem, sed opaco semine pressam
Et paucis notam, mortali sorte creatis,
Nam quae Mercurio, quae Soli & gloria Lunae,
Quae Marti & Veneri data, famaque visque medendi,
Quaeue in Antimonij venis inclusa vigescunt
Indole Tincturae, sapienteque luminis Astro:
Illa libens alijs post me memoranda relinquam.
At Salium genus omne sequar, neque cognita vulgó
Mystica in his tangam breuibus, maioraque pandam.
Artis ab auspicio tantae, quam dia, sub auras
Maiorum exclusit generi, atque Minoribus olim
Promisit prece victa referre Minerua, sine vsu
Abdita, ne iaceant Artis Mysteria in vmbris,
Cumque queas opus ingredere, ac tua Nomina Mundo
Ostendas, quàm clara suis atque excita Coeptis
Brunoidum dum fortè Duci sacra tanta recludis.
I 3
Non
Corpora sol¬
uenda sunt.
Struthionis
stomachus.
Solutione
omninò
pus est.
Digressio.
Vis Medica
in Planetis.
Transitio
ad Salium
genera.