89
Haec sese à Salibus, neque gratia tanta resultat
Illorum, Vt Mulieris opus planè impare ab ausu
Id tentare queat minimè, & super arte labascit.
Namque quod Inferius fuit, hic super aethera molem
Portat ab inferiore gradu, superumque vigescit
Auspicijs, residetque suis vis vtraque membris.
Arte Magisterium tanta eminet, aethere ab alto
Quale Deùm Igniculis è Pyxide Caelite Proteus
Contulit humano generi, aeternisque sacrauit
Artis ab auspicijs, felici & Luminis vsu,
Suntque alia. Ast horum describere nomina longùm
Vt foret, omittam. Tibi quaenam Solis ab Astro
Quae Pandagogo, quaeque Horizonte resultet
Vis arcana sui claro Medicaminis vsu,
Non latet, vtque alijs sese Elixiria formis
Entia dum monstrant sua prima, euoluere certant,
Atque suis nondùm quae babtisata feruntur
Nominibus, certo Medicaminis omine passim
Egregia, vt raris secretaque Vocibus hiscunt,
Non vulgi de plebe, sed edita sanguine equestri,
Praelustrique satu, & Diuorum Regia proles,
Et quae complexu veterum tibi principe in aurant
Clara reperta suo, haud priscis ignota Sophorum:
Queis ego non metas aeui, non nomina ponam.
Quando Moguntini fauor Albertique recurrunt
Vota diu, quibus ardet Auum hac super arte probatum
Saxoniaeque Ducis, quibus ille insignibus actus
Naturae stimulis Augustus, Maior & ipsis,
Egregium Patris arte decus superare merendo
Toto animi intendit voto: quos aethere aperto.
Fama volans, post fata, suae vehit inclyta vitae,
Laus vt Auo, atque Patri sua floret honora, Nepotum
Stirpe renascenti, in Patriae virtutis amorem.
Illa pio attendas, Copi, muliumque reuoluas
Pectore,
Et longe di¬
stant ab
lijs Com:
Salib.
Hic inferi¬
us fit Supe¬
rius.
Diuina est
reuelatio.
Solis Astrum.
Pandago¬
gum. Hori¬
zontis arca¬
num, & c.
Et alia Eli¬
xiria & pri¬
ma Entia
infinita nu¬
mero & No¬
mine.
Non peda¬
nea sed Re¬
gia.
Repetitio
priorum, &
munificen¬
tia Heroum.