137
17
Doctrinae Chymicae.
ne, quae vitae, & sanitati hominis sunt
vtilissima? Sunt necessaria? Censor,
Antaruetus, Riolanus. Absit, vt huic
Gerioni, vt huic Laruae (qua solos pu¬
cros commoueri decet) fides habea¬
tur potius, quàm viris omni doctrina,
& eruditione cumulatissimis, qui de
ipsa pronuntiarunt quae sequuntur.
"Audio tamen multos," inquit Gesne¬
rus, omnibus de Paracelso prius enar¬
ratis, quae non nisi in hominem infa¬
mem, & intestabilem cadere possunt.
"Passim ab eo in morbis desperatis curatos,
& vlcera maligna ab eo foeliciter sanata.
Callebat enim Chymisticam artem," nota
illud enim Lector, "qua liquores, succos,
olea, de antimonio praecipue, & alia mira¬
bilia medicamenta parabat."
Schegkius. "In separandis autem mi¬
xtis naturis, admodum ingeniosa est ars
Chymica, vt digna sit admiratione & mi¬
nime contemnenda, & negligenda à Me¬
dicis."
Idem iudicauit Zuingerus, ideoque
nihil indignum medico, se facere cre¬
B