137
18
Demonstratio veritatis
didit, si suo suffragio, quanti sit existi¬
manda, testaretur his verbis.
"Maximi facio ministram medicinae
Chymiam."
Carrerius, libro, quem ex professo
scripsit contra metallorum transmu¬
tationem.
"Artem sublimandi & distillandi inge¬
nio philosophico, menti sublimia indagan¬
ti, animo demum ingenuo & regio ita ac¬
commodatam iudicaui semper, vt Alchy¬
miam inutilem; & pernitiosam. Itaque
saluti corporis, animique ornamento, salu¬
taris & congruens seruetur incolumis, sem¬
per floreat, & omnibus suis numeris exa¬
ctissimè perficiatur."
Syluius. "Sunt vero formae vasorum
aliae propemodum infinitae, praesertim Chy¬
mistis vsurpatissimae, de quibus plura di¬
cere supersedeo. praesertim quod intellexe¬
rim Ioan. Baptistam Montan. Veron. me¬
dicum doctiss. in id opus magna cura, prae¬
cipuoque studio incumbere, vt habeat me¬
dicus, quae remedia ex metallicis corpori¬
bus, & aliis arte fusoria, & sublimatoria
vires