137
19
Doctrinae Chymicae.
vires habent praestantissimas, & efficacis¬
simas ad morborum pertinacissimorum
curationem."
His, & aliis pluribus autoritatibus
demonstratur, eam saltem Chymiae
partem, quae versatur circa medica¬
mentorum praeparationem, artem
esse. Quidni igitur toti Chymiae hic
titulus concedetur, cum suis praece¬
ptis & principiis multa ve erib. phi¬
losophis & medicis incognita de¬
monstret? Ipsaque experientia con¬
firmet?
Itane tu de veteribus indigne pro¬
nuntiabis? Inquiet Riolanus.
Sancitum est enim, ab eo, philoso¬
phi, & medici titulo eum indignum
esse, qui contradicat Aristoteli, Hip¬
pocrati & Galeni & prius statuerat, totam
vitam hominis in imitatione positam
esse.
Sanè vt qui negauerit, illos fuisse
philosophię, atque medicinae praecla¬
rissima lumina: eum omni mentis lu¬
mine carere necesse est. Sic qui affir¬
B 2
Pag. 140.
Pag. 3.