137
25
Doctrinae Chymicae.
forma, quis dubitet solam materiam prin¬
cipii nomen mereri? Aristoteles respon¬
det manere speciem, quaestio autem erat
non de logica, sed de physica, reali & singu¬
lari rei cuiusque forma, quae si dispereat so¬
la permanente materia, frustra illam quae¬
ritis in materiae visceribus."
Illius praemissae distinctionis vi, hoc
tuum argumentum in fumum resol¬
uitur. Concedunt enim Chymistae for¬
mas peripateticas à materia separatas
euanescere; at Chymicis idem con¬
tingere negant.
Tuo igitur argumento nihil effi¬
cis; non quod vis, sed quod non vis,
probas, demonstras, tuam scilicet, de¬
fectionem ab Aristotele, cuius doctri¬
nam omnibus amplectendam propo¬
nis, & à quo desciuisse summum ne¬
fas iudicauisti. Quid ab Aristotele imo à
teipso, cum Democrito nunc volen¬
te contra Aristotelem, solam materi¬
am mereri nomen principii, qui alias
scripsisti, ipsum Democritum iure, ob
id, ab Aristotele reprehensum; nolo