137
Comment.
in li. 2. Fernelius
de abditum rerum
causis cap. 8.
26
Demonstratio veritatis
mihi quidquam credas, haec tua re¬
cognosce. "Quo iure Aristoteles repre¬
hendit Democritum, quod caeterarum cau¬
sarum vix vlla mentione facta solius ma¬
teriae meminerit, in eamque velut praeci¬
puam causam res & motus omnes naturae
reduxerit, omnium cum sit infima, & ab¬
iectissima, causa sine qua non verius quam
princeps causa, adiuuans quidem non effi¬
ciens. Eodem succensendum est materiari¬
is medicis," &tc. Et paulo post. "Nos vero
in meliora schola instituti, eorum tria prin¬
cipia constituimus, materiam, formam, &
temperamentum." An respondebis, nunc
te seniorem factum vidisse, quantum
olim sis hallucinatus, ac proinde vt
nos melioribus instrueres, nunc ali¬
ter, imo contra, à te scriptum? At vide¬
quid sis dicturus, Hippoc. enim Arist.
ratio, & sensus docent nullum mixtum
constare ex vnico principio. Et tu
pse nunquid huius tui secundi capit.
initio scribis, "ipsam materiam formari,
& in certam rerum speciem adduci praesen¬
tia formae? Haec sola," addis, "facit vt vnum¬
quodque