137
27
Doctrinae Chymicae.
quodque sit id quod est." Haec scripseris
Riolane, nec pudebit statim sequen¬
ti pagina, eodem capite, scripsisse "so¬
lam materiam mereri nomen principii."
Quo teneam vultus mutantem Pro¬
thea modo? Tu, qui tot annos phi¬
losophiam peripateticam professus
es, adhuc dubitas, quid pronuntiabis
de eius primis principiis. Et tamen
non te pudet scribere contra Chy¬
miam, in qua nunquam institutus fu¬
isti. Quod non solum ex iam refuta¬
tis patet, verum & ex mox sequenti¬
bus.
"Quae ostenditis magisteria, tincturas,
sales, olea, sunt portiones materiae."
Si consuluisses Paracelsum, ex ipso
didicisses, magisterii nomine, illud
medicamentum designari, à quo, prae¬
paratione nihil separatur, nihil depe¬
rit, sed remanet totum; quod non fit
in tincturis, salibus, & oleis. Atque ex
his, haec sequuntur. Primum, vt pro¬
bares, Chymiam esse reuera imagina¬
tionis figmentum, male hoc à te ele¬