137
28
Demonstratio veritatis
ctum medium, "cum nulla ars bonum à
malo, id est formam a materia possit sepa¬
rare". Quasi nihil aliud quam hoc agat,
vt rursus innuis & declaras sequenti
capite.
Secundò, falsum esse, magisteria,
esse portiones materiae medicamen¬
ti, cum totum, non sit portio. Sed ne¬
que tincturas, sales, & olea, esse, & exi¬
stere sine omni materia, existimauit
vnquam vllus Chymista, verum sine
capite mortuo, quod malum voca¬
tur, non autem materia prima, qua
nullum destituitur medicamentum
Chymicum. Horum omnium crassa
ignorantia, hanc eiusdem farinę con¬
clusionem peperit.
"Proinde si materia sit malum rebus
mnibus adiunctum, spagyrica remedia iam
per se naturaque sua mala, quia partes ma¬
li, ignis violentia redduntur deteriora."
Quam pluribus refutare velle, es¬
set actum agere, vt ex iam dictis patet:
quod vero attinet ad ea, quibus asse¬
ris, ignis violentia, spagyrica remedia
reddi