137
29
Doctrinae Chymicae.
reddi deteriora, suo loco postea de
his agetur: nunc enim ad reliqua ac¬
cedendum.
"Quoties mistum in sua principia sales
& sulphura, aut essentias dissoluitis, misti¬
onis concentum diruitis, quo sublato perit,
aut otiatur forma, cum forma omnes vi¬
res, & specificae proprietates formam con¬
sequentes abeunt."
Disce Riolane, non idem esse, sol¬
uere aliquod corpus in sua principia,
& ex eo essentiam elicere: In illo
nim separantur à seinuicem princi¬
pia, in hoc vero coniuncta simul reti¬
nentur, sed à capite mortuo separata:
in illo igitur separantur vires specifi¬
cae, in hoc vero adhuc vnitae conser¬
uantur. Verum mutatur, inquies, tem¬
peramentum. Nulla enim detractio,
aut additio fieri potest, sine ipsius im¬
mutatione. Respondeo temperamen¬
ti aliquam esse latitudinem, qua con¬
seruata, & specificae vires conseruan¬
tur, quoniam & ipsa substantia incor¬
rupta, cum illa temperamenti latitu¬