137
30
Demonstratio veritatis
dine conseruatur. Infunditur rhabar¬
barum, coquitur senna, non sine ali¬
qua temperamenti immutatione, &
tamen non pereunt eorum specificae
vires. Extractum opii somnum con¬
ciliat, colocynthidis purgat, tinctura
corallorum dysentericum fluxum co¬
hibet. Ergo extractione non perie¬
runt horum vires specificae. Praeterea
obseruandum, aliquando toti mixto
tribui, quod est vnius partis propri¬
um, atque in eo casu, non modo non
perit vis specifica separatione, verum
augetur, hoc est, actio fit intensior, at¬
que vegetior; vt oleum cerae, poten¬
tius calefacit, & contusa resoluit à ce¬
ra separatum, quam cum cera coniun¬
ctum.
"At quae ostenditis sales, principia, sul¬
phura sunt factitia.
Aliam enim formam à natiua ab igne
acceperunt.
Illa non est à natura insita, sed arte
quaesita."
Supponamus haec ita esse, & quid
tua