137
31
Doctrinae Chymicae.
tua refert, dummodo id quod optas
praestent ipsa medicamenta, quid re¬
fert; An sola arte, an vero sola natu¬
ra, an postremo vtraque curetur ae¬
ger, dummodo curetur? Verum non
meministi eorum quę scripsisti com¬
ment. de spiritu, & cal. innato. cap. 3.
"Praeter humorem oleosum," inquis, "quem
viuentium communem confirmant Chy¬
mistae, quando igne suo de omnibus quae vi¬
xerunt, quin etiam de rebus in animatis o¬
leum educunt, insunt in nobis alii duo."
Haec nisi curaueris expungi, nunquam
mihi persuadebis tua auctoritate, o¬
lea, aut sulphura arte fieri, non autem
separati. Quae insunt in re aliqua, &
ab ea educuntur, non fiunt, nisi forte
velis idem esse, fieri, atque inesse, &
educi seu separari.
Sed supponamus denuo, quęcun¬
que ostendit Chymia, ab ea, arte fieri.
Ergo Riolane, non est imaginationis
figmentum Chymia, sed est ars, quae
res artificiales nostris oculis, non au¬
tem phantasmata subiicit, hoc inquam