137
38
Demonstratio veritatis
quit Hippoc. plurimum habent cali¬
di innati, plurimo igitur egent alimen¬
to. & ipsemet Riolanus comment. de
spir. & calido innato, scripsit.
"Ignis elementaris non potius sine pa¬
bulo subsistit, quam Vulcanus absque ba¬
culo." Ergo ignis pistoris, non desinit
esse naturalis, quod indigeat pabulo.
At inquit.
"Dicitur artifex struxisse, & accendisse
ignem in camino, non natura: illa iniuste
diceretur in foco ignem generasse."
Respondeo cum Scaligero, natu¬
ram è monte materiam non deuehe¬
re in fornacem, ignem non suppone¬
re, quod agat tamen, à natura esse, nec
ignis naturam temere discerpendam
a natura. Struit igitur artifex ignis fo¬
mitem, eique ignem supponit, at hic
sua vi ipsum accendit. Pergit Riola¬
nus.
"Qui attritu silicis & chalybis scintil¬
lam excitat, ipse arte ignem effecisse dici¬
tur, non natura, ipse motus violentia in¬
flammauit interiectum aerem, non natura.
Scribit