137
40
Demonstratio veritatis
corporum excitata, quam minime ar¬
tificialem dicendam, aut esse, vel hac
sola ratione intelligi potest, quod si¬
ue fortuna, siue casu, siue natura ipsa
committantur, atque collidantur cor¬
pora, è quibus scintilla excitari possit,
ea excitabitur. Atqui quae verè sunt
artificialia, sine arte produci neque¬
unt.
Postremum argumentum Riola¬
ni hoc est.
"Candela accensa, est subiectum artifici¬
ale, ignis artificialis nempe flammae. Car¬
boni, ligno, paleae non est congenitus, sed
scititius calor."
Sebum, & cera, non sunt pabulum,
aut subiectum flammae, quia sunt ar¬
tificiali candelae forma instructa, sed
quia sulphurea; Illa autem artificialis
figura, ipsis est ab artifice indita tan¬
tum, vt candelabro imponi possint.
Quod addis ignem, non esse ligno, &
carboni congenitum, sed ascititium,
sit ita, quid inde inferes? Ergo ignem
non esse horum "naturalem, sed alienam
formam.