137
Pag. 22.
42
Demonstratio veritatis
& mineralia componi, eos velle, quia
in ea resoluantur, nihil clarius, nihil
saepius in eorum scriptis repetitum
inuenitur.
Ex his sequitur, principiorum, alia
esse remotiora, alia propinquiora, a¬
lia etiam inter vtraque media: Et rur¬
sus, alia esse communiora, alia vero mi¬
nus communia, & postremo vnicum
mixtum, ex pluribus principiis diuer¬
sae naturae componi posse.
In quo igitur aberrant, atque fallun¬
tur Chymistae, cum salem, sulphur, &
mercurium, plantarum, animalium,
& mineralium statuunt esse princi¬
pia, cum in illa resoluant ea? Hoc fal¬
sum est, inquit Riolanus, quia "sunt fa¬
ctitia, aliam enim formam à natiua ab i¬
gne acceperunt, illa non est à natura insita,
sed arte quaesita."
Ecce quod praecedenti capite tam
laboriose enitebatur Riolanus; Cre¬
didit enim si euinceret, ignem Chy¬
mistarum esse artificialem: sequutu¬
rum, quęcunque faciunt ignis opera,
esse