137
43
Doctrinae Chymicae.
esse artificialia. Quod quam sit ab¬
surdum, ex eo solo potest intelligi,
quod eadem ratione, sequeretur in
doctrina peripatetica, formas elemen¬
torum, in quae combusta resolui vo¬
lunt peripatetici, non esse naturales,
sed artificiales, quod est absurdissi¬
mum.
Verum age Riolane, cum nulla sit
forma artificialis, quae non pendeat
ab idea, quam habet artifex in men¬
te: Dic quaeso, An existimes, forma¬
rum sulphuris, salis, & mercurii ideas
extitisse in mente artificis, antequam
fierent sal, sulphur, & mercurius? Hoc
dici nequit. Ea enim separantur, ni¬
hil tale nobis cogitantibus. Non sunt
igitur haec corpora artificialia. Sed,
neque ab igne ea generari, his ratio¬
nibus demonstratur. Prima est, vni¬
cum agens, ex diuersis materiebus,
non eadem semper generare; Atqui
ignis, ex omnibus partibus similari¬
bus humani corporis, & reliquorum
animalium, semper producit salem,