137
54
Demonstratio veritatis
ctiones per membra vagantes."
Rursus ita de Phthisi scribit.
"Phthisis non consistit in solo pulmone,
verum etiam in cerebro, corde, hepatem, re¬
nibus, liene, & partibus aliis, sub vno au¬
tem nomine species vniuersae comprehen¬
duntur, quae ex signis quae varia sunt, per¬
cipiuntur ac discernuntur. Tremor indi¬
cat cor consumi, Tussis & puris screatio lae¬
si pulmonis certum indicium exhibet. Co¬
pia vrinae hepatis & renum vitia prodit."
Si quis plura exempla desideret, le¬
gat omnes libros, in quibus tractat de
morbis. Ex his discet, signa morbo¬
rum cognitioni inseruientia, sicut &
partis affectae, non esse alia, quam quę
traduntur vulgo à Dogmaticis.
Riolanus tamen, quasi haec nun¬
quam legerit, postquam scripsit haec.
"Praecessit comparatio physiologiae Chy¬
micae cum Dogmatica, sequitur Patholo¬
gia, cuius prima & praecipua pars simioti¬
ce nominatur, quae partim salubria signa
explicat, partim insalubria." Quibus do¬
cet agendum de simiotice, quae est
de