137
55
Doctrinae Chymicae.
de signis morborum praecipue, atque
exposuit quae salubria, & quae insalu¬
bria dicantur, immediatè addit haec.
"Chymicis vero simiotice est signatura
Physiognomica, qualem Quercetanus ex
Baptista Porta descripsit, ex figuris prae¬
sertim, coloribus, & adiunctis planta¬
rum: Inde quibus partibus, & quibus mor¬
bis conueniant illi dignoscunt eo funda¬
mento, quo Chyromantae, & Physiognomi
suam artem commendant."
Et quis non videt, eadem fide, Rio¬
lanum proponere opinionem Chy¬
mistarum de simiotice morborum,
qua praecedenti capite, proposuerat
eorum opinionem de anatomia? Scio
quidem à Domin. Quercetano seri¬
ptum tractatum de signaturis exter¬
nis simplicium. Scio & ab aliis tales
tractatus scriptos fuisse. At, nullane
est differentia, inter haec duo, simpli¬
tium, & morborum, nomina? Ea sunt
adeo inepta, & absurda Riolane, vt
quotiescunque ipsorum memineris,
tibi pudorem incutere debeant. Nam
D 4