137
80
Demonstratio veritatis
hil clarius, nihil expressius dici potest
contra ea, quae obiicis Riolane. Et sa¬
ne tibi ipsi conscius es, locos illos Ga¬
len. & Aristot. mala fide à te citatos.
Primum enim non ait Galen. ex ignis
commercio metalla reddi mordacia,
sed nonnihil mordax perseruare,
quasi dicat, ex ignis commercio, non
omnem deponi mordacitatem, quam
ante vstionem habebant, illam autem
à lauatione deponi. Secundo hoc ab
ipso dictum est, vt doceret illam prępa¬
rationem, nisi sequeretur lotio, non
ita retundere metallorum acrimoni¬
am, vt facit eorum praeparatio, quae
fit cum aceto, in sole, ignis loco. Haec
inquam colliguntur necessario ex
praecedentibus, & sequentibus textum
Galen. & ex ipsomet textu, quem mu¬
tilauisti ex professo, ne ea deprehen¬
derentur à lectoribus, in illis enim tu¬
arum obiectionum continetur solu¬
tio. Quod attinet ad Aristotelis tex¬
tum, Riolane, moneo te, vt rursus
cum legas, atque ita inuenies scriptum.
Adusta.