137
81
Doctrinae Chymicae.
"Adusta fere omnia aliquid habent cali¬
ditatis." Aliud est dicere simpliciter,
omnia. aliud vero, ferè omnia. Et rur¬
sus, aliud est dicere fieri seipsis calidiora,
aliud verò, aliquid habere caliditatis.
Restat exemplum faecis vstae; quam
scribis, velle Galenum, fieri calidio¬
rem ab vstione, quod tibi concedo;
sed hoc exemplo nihil probas. eo e¬
nim non probat Galen. quae sunt ca¬
lida, fieri calidiora, sed contra probat,
quae sunt frigida ante vstionem, vt
faex vsta, ab vstione fieri calidiora.
Quae est doctrina Galen. sed quorsum
plura? Tu ipsemet fateris pag. 198. A¬
cria vsta acrimoniam perdere, quia
non habent amplius satis potentem
calorem, & qui tertium gradum at¬
tingat.
Ex his omnibus, non solum infero
Riolane, te, Arist. & Galen. impone¬
re, atque contradicere, quodque est
turpius, tibi ipsi. Verùm etiam, mine¬
ralibus, igne non acquiri, & inten¬
F