137
95
Doctrinae Chymicae.
Parisiensis, quam doctiss. regio medi¬
co Dom. Mayerno imponit, mentio¬
nem faciens, ita scribit.
"Tuis remediis accelerata mors auxit
fiscum, functus es officio medici verè Re¬
gii."
Mayernus Chymiam colit, eo no¬
mine ipsi maledicere tuo iure, & mo¬
re poteras Riolane. At non Regi.
ius abuti nomine, vt tuos sarcasmos
aliquo sale condias, flagitium est: san¬
cta, & sacra Regis est persona. Nulla
explicatione, nulla excusatione,
quod commisisti crimen, eluitur.
Haec τεκμήρια & symptomata sum¬
mae impotentae Riolani, licet sint gra¬
uissima, tamen leuissima iudicabun¬
tur, si comparentur cum iis quae mox
referam.
Non solum magicis artibus, verum
& idololatriae deditissimam fuisse gen¬
tem Aegyptiam, abundantissime
statur sacra Mosis historia. Eius testi¬
monium, licet indubitatum, variis in
Ierem c. 43.
& 46. Ezec.
ca. 16. 20. &
23.
Ad famos.
Turq. apo¬
logiae responsio
pag. 89.