137
Cap. 19.
Commen. in
pr. de abditum
rerum causis c. pr.
96
Demonstratio veritatis
locis confirmant prophetae. Ex illis,
ne sim longior, hunc vnicum produ¬
cam Esaiae, cuius ore ita pronuntiat
Deus.
"Exhausto spiritu Aegypti in medio ipsi¬
us, vbi consilium absorpsero, consulent sua
idola, & praestigiatores, pythonesque &
ariolos."
Nihil est hîc ambiguum, & obscu¬
rum, omnia sunt adeo clara, vt sint et¬
iam caecis conspicua. Riolanus ni¬
hilominus plusquam gigantea teme¬
ritate instructus, ea euertere conatur.
ipsisque fidem plane detrahere.
"Aegyptios," inquit, "accusauit antiqui¬
tas, quod multas belluas & plantas ado¬
rarent. O sanctas gentes (inquit satyricus)
quibus haec nascuntur in hortis numina.
Qui tamen eorum mysteria penitius in¬
spexerit, eos in plantis & belluis naturae nu¬
men coluisse mecum affirmabit."
Tunc Riolane Aegyptiorum my¬
steria penitius inspexeris, & videris
omnis luminis aeterno, atque infini¬
to fonte? Tunc sacrosancto spiritu,
Aegyptio¬