137
97
Doctrinae Chymicae.
Aegyptiorum corda profundius per¬
scrutatus fueris? Tunc eius testimo¬
nio obsistes, qui solus καρδιογνώστου
nomen meruit, atque ore D. Pauli, &
de Aegyptiis, & aliis omnibus, quibus
Dei veri verus cultus ignotus fuit, ita
pronuntiauit.
"Qui dictitant se sapientes stulti facti
sunt, mutarunt enim gloriam incorrupti¬
bilis Dei in efformatam imaginem corru¬
ptibilis hominis, & volucrium, & qua¬
drupedum, & reptilium. Quamobrem et¬
iam tradidit eos Deus cupiditatibus cor¬
dium ipsorum, ad impuritatem, vt foeda¬
rent corpora inter se, vt qui Dei verita¬
tem mutarint in falsitatem, & coluerint,
ac seruierint rebus creatis, praeterito crea¬
tore, qui benedictus est in secula."
His vltimis verbis, "praeterito creato¬
re", lectis, non obmutesces Riolane?
Tantum philosophum obmutescere:
tantum philosophum non habere
quod respondeat, quod sancto spiri¬
tui opponat! Potius coelum cum in¬
G
D. Paul. Epi.
ad Rom. c. 8.