137
98
Demonstratio veritatis
feris miscebit, audias ipsum. sic enim
pergit.
"Est ne credibile bonarum artium pri¬
mos parentes à quibus Mosaicae & Chri¬
stianae religionis primordia dimanarunt,
quorum sapientiae desiderio incensus Pla¬
to, tot tantaque terrae & maris pericula
subiit, creaturas se abiectiores coluisse, cum
quod quisque veneratur, id seipso praestan¬
tius opinetur? Non ergo plantarum & bel¬
luarum corpora diuinae & humanae sapi¬
entiae proceres coluerunt, sed interiorem &
communem illam formam, per quàm ve¬
getant plantae, sentiunt belluae, ratiocinan¬
tur homines."
Siccine Riolane, impietatem alia
impietate detestabiliori fulcis? Ergo
Mosaicae & Christianae religionis pri¬
mordia, te iudice, dimanarunt non à
Deò, non à Christo, sed ab Aegyptiis.
Ergo te iudice, Sanctus Spiritus. O
Deum immortalem, mentiebatur,
cum Iudaeorum incredulitatem ex¬
probrabat, ore D. Stephani, his ver¬
bis.
Accepi¬