137
109
Doctrinae Chymicae.
Quamobrem hęc exprobratio, in¬
digna est responsione: scio enim Rio¬
lanum non nisi stolidis, & fatuis per¬
suasurum, talia errata inscitia gramma¬
ticae à me commissa fuisse.
Tertia impost. pag. 162.
Haec cum ignores, tamen veluti par¬
ta victoria cum insulsa, & incongrua
hac loquutione triumphas (nisi schola te
castigauerit (Quod medicamenta quae¬
dam maligna constitueris) digna est quae
in aeternum suspicetur.)
An insulsa, an vero salsa fuerit haec
loquutio, nescio. At hoc scio, eam
probe tuum tetigisse cerebrum. Ex
illa enim tibi contigisse video, quod
quibusdam, vt refert Hippoc. ex ma¬
gno ictu capitis, desipientiam: quae
gnoscitur, inquit Galenus loquenti¬
bus, agentibusue nihil consentane¬
um rationi. Omnes consule gram¬