137
110
Demonstratio veritatis
maticos, ex ipsis disces, & congruè,
& latinè dici [dignus est hic, qui in aeter¬
num suspicetur] cum volueris signifi¬
care, eum, hanc poenam meruisse, vt
semper hoc agat, & hac actione, su¬
spicandi torqueatur.
An dices autorem animaduers.
hoc noluisse? caue dixeris. Tuae
mentiae nullum certius, & euidenti¬
us signum posses prodere. Nam cum
vnusquisque suorum dictorum in¬
terpres esse debeat: cur tibi potius si¬
ne vllo testimonio, & coniectura,
quam mihi credetur? Scripserat An¬
taru. remedia Chymica esse suspecta
scholae, quoniam quae purgant, aie¬
bat, parua dosi, propius accedunt ad
naturam venenorum. Ob haec, cre¬
didi Antaru. à schola castigandum,
amque, si hoc negligeret, hac poena
dignam, vt suspicando in aeternum
suspicione laboraret. Ergo non mi¬
nus falsum est, illam loquutionem incon¬
gruam esse, quam veram, haec [quod
medicamentorum quaedam maligna con¬
stitueris]