137
111
Doctrinae Chymicae.
stitueris] à te imponi. Ita enim scri¬
psit pag. 110. "Nisi schola pro tuis meritis
te castigauerit Candidate, digna est quae
in aeternum suspicetur. Nam primum,
quis est adeo fatuus, qui non intelligat, o¬
mnibus in posterum idiotis, te iudice li¬
citum omnes omnium scholarum docto¬
res, non amplius medicorum nomine, sed
veneficorum denominare? Quid enim
frequentius quotidie praescribitur medi¬
camentis purgantibus? Quae omnia sta¬
tuis ad venenorum naturam accedere, vt
infertur necessario ex hoc [propius acce¬
dunt,]. Secundo est ne tolerabilis haec igno¬
rantia, ab exiguitate molis, qua potest a¬
liquid agere, concludere purgantia mini¬
ma dosi potius ad venenorum naturam
accedere, quam ad alexipharmacorum?"
Atque eo probato, exemplo lapidis
bezoard, qui ad tria, aut quatuor gra¬
na sumptus mirifice depellit venena,
addo.
"Postremo, cum nulla sit analogia, pro¬
portio, seu similitudo inter purgare, &
interficere, quae potest esse similitudo in¬