137
115
Doctrinae Chymicae.
igitur non mihi licebit designare, qua
specie coctionis sit aliquid coctum?
Maturatione coquuntur fructus, per¬
dix & caeterae carnes, assatione, vel
lixatione. Ergo licet dicere, haec per¬
dix est assatione, vel elixatione cocta.
An satin sanus es, qui haec reprehen¬
das? Quid te grumnire audio? Non esse
ea quae voluisti dicere. Quid ergo vo¬
luisti? Ad pag. correctionis errato¬
rum lectorem remittis, vbi haec ita
correxisti.
Pag. 184. "Pro elixatione coctum," lege,
"elixationem coctam, vt non est motio mo¬
tionis, ita neque coctio coctionis."
Qui te monuit haec corrigenda,
melius honori tuo consuluisset, si vt
hoc tuum opus supprimeres, tibi per¬
suasisset. Nam quae haec est impruden¬
tia & impudentia, velle lectori per¬
suadere, scriptum [cocta elixatio] &
hoc substantiuum [elixatio] referri ad
hoc adiectiuum [cocta?] Haec sunt quae
scripsi pag. 149. "An existimas succum,
qui extrahitur è perdice, siue assatione, siue
H 2