137
116
Demonstratio veritatis
elixatione cocta, sua vi nutritiua carere?"
Haec construe, aut si te pudeat, iube
aliquem alium pro te grammaticu¬
lum. Nisi [cocta] cum [perdice] tan¬
quam adiectiuum cum substantiuo
coniunxerit, minus quàm perdix, mi¬
nus quam tu, habebit cerebri.
Sexta impostura. pag. 195.
"Ecce sus Mineruam, Haruetus docet
ristotelem proprie & philosophice lo¬
qui. Actus inquit & potentia opponun¬
tur. Ergo Arist. debuit dicere vinum
ctu esse aqueum, non substantia, potentia
vero calidum."
Vt tertia, ita & haec sexta duplex
est impostura. Prior est, qua supponis
Antarueti loco, reprehensum Aristo¬
telem, quod falsissimum: nisi forte exi¬
stimes, nihil esse discriminis, inter
ristotelem & tuum candidatum. Po¬
sterior est, qua imponis hunc larua¬
tum