137
117
Doctrinae Chymicae.
tum candidatum reprehensum, quod
scripserit, vinum esse substantia aque¬
um. Nam & hoc est falsissimum, vt
fit luce clarius ex his ipsius verbis pa¬
gin. 32. "Nescis plurima aquea vt vinum,
& sanguinem, plurima quoque terrena, vt
calcem & cineres, substantia esse frigida,
taliaque sentiri, potentia verò esse calida."
Haec sunt, inquam, quae scripsit ille
tuus Antar. candidatus. At multum
interest dicasne, vinum esse substan¬
tia aqueum, an vero, substantia frigi¬
dum. Negat enim Aristoteles hoc po¬
sterius, licet prius affirmet. Audias
psum loquentem li. 4. meteor. cap. II.
"quae sunt aquae," inquit, "vt plurimum sunt
frigida, nisi alienam habent caliditatem,
vt lixiuium, vrina, vinum." At iam vi¬
deamus quàm subtiliter extrices tu¬
um candidatum. Scribis, "Aristote¬
les 4. meteor. scribit, vinum si spectes sub¬
stantiam esse aqueum, energia vero esse ca¬
lidum."
Hoc tibi concedo Riolane, iam con¬
clude aliquid. Ergo dices, qui dicit
H 3