137
121
Doctrinae Chymicae.
ad acrimoniam requiruntur. Si malis, vstio
ne humor rerum non acrium absumitur,
quo acrimonia retundebatur, proinde red¬
duntur acria: sed cur acria vstione acrimo¬
niam perdunt? Quia calor in pauco humido
radicatus dissipatur, in vstis solae supersunt
ignis reliquiae: Atqui ad acrimoniam desi¬
deratur calor potens, saltem ad tertium gra¬
dum extensus."
Hoccine est clientem tuum prote¬
gere? Imo enecare, suffocare, quod
vult aedificare, diruis. Vstione vult
crium intendi calorem, & ideo defi¬
nere esse acria: Tu vero contra: vis
nim remitti, ita vt ne quidem exten¬
datur ad tertium vsque gradum, atque
ideo desinere esse acria. Verum quid
mirum, si ipsi tam turpiter contradi¬
cas, cum teipsum à contradictione im¬
munem conseruare non potueris?
Nihil impone, res ipsa loquitur.
pag. enim 83. vt demonstres minera¬
lia naturae nostrae esse valde inimica,
neque igne corrigi posse, vt volunt
Chymistae, ita scribis. "Imo vero igne